Fondare 384 Risultati per: Liberator Liberation Populi
et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum (Liber Ieremiae 14, 16)
et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer (Liber Ieremiae 14, 17)
hæc dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Juda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem (Liber Ieremiae 17, 19)
hæc dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum (Liber Ieremiae 19, 1)
surrexerunt ergo viri de senioribus terræ et dixerunt ad omnem cœtum populi loquentes (Liber Ieremiae 26, 17)
igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum (Liber Ieremiae 26, 24)
et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini (Liber Ieremiae 28, 5)
verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi (Liber Ieremiae 28, 7)
et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hæc dicit Dominus sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium (Liber Ieremiae 28, 11)
idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)
ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes ejus dicens (Liber Ieremiae 34, 1)