Fondare 2001 Risultati per: Lia
porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia (Liber II Paralipomenon 25, 11)
et alia decem milia virorum ceperunt filii Juda et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ præcipitaveruntque eos de summo in præceps qui universi crepuerunt (Liber II Paralipomenon 25, 12)
cumque hæc ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo (Liber II Paralipomenon 25, 16)
at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum (Liber II Paralipomenon 25, 18)
sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hiechelia de Hierusalem (Liber II Paralipomenon 26, 3)
fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis (Liber II Paralipomenon 26, 11)
omnisque numerus principum per familias virorum fortium duum milium sescentorum (Liber II Paralipomenon 26, 12)
et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen ejus procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum (Liber II Paralipomenon 26, 15)
viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc (Liber II Paralipomenon 27, 1)
ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio (Liber II Paralipomenon 27, 5)
occiditque Phacee filius Romeliæ de Juda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 28, 6)
ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam prædam pertuleruntque eam in Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 8)