Mosaico decorativo

Fondare 2001 Risultati per: Lia

  • tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris ejus Michaja filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam (Liber II Paralipomenon 13, 2)

  • cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi (Liber II Paralipomenon 13, 3)

  • congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)

  • percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • humiliatique sunt filii Israël in tempore illo et vehementissime confortati filii Juda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 13, 18)

  • persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates ejus Bethel et filias ejus et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias ejus (Liber II Paralipomenon 13, 19)

  • igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias (Liber II Paralipomenon 13, 21)

  • habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi (Liber II Paralipomenon 14, 8)

  • egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa (Liber II Paralipomenon 14, 9)

  • et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Æthiopes usque ad internicionem quia Domino cædente contriti sunt et exercitu illius prœliante tulerunt ergo spolia multa (Liber II Paralipomenon 14, 13)

  • immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia (Liber II Paralipomenon 15, 11)

  • sed et Philisthei Josaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem (Liber II Paralipomenon 17, 11)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina