Mosaico decorativo

Fondare 2001 Risultati per: Lia

  • Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)

  • Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 42)

  • et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium (Prophetia Osee 1, 3)

  • et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen ejus Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israël sed oblivione obliviscar eorum (Prophetia Osee 1, 6)

  • non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit (Prophetia Osee 4, 14)

  • cum sanare vellem Israël revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariæ quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris (Prophetia Osee 7, 1)

  • et humiliabitur superbia Israël in facie ejus nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quæsierunt eum in omnibus his (Prophetia Osee 7, 10)

  • posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et projecit albi facti sunt rami ejus (Prophetia Ioel 1, 7)

  • nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam (Prophetia Ioel 2, 22)

  • et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum (Prophetia Ioel 2, 26)

  • argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra (Prophetia Ioel 3, 5)

  • et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda et venundabunt eos Sabeis genti longinquæ quia Dominus locutus est (Prophetia Ioel 3, 8)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina