Fondare 629 Risultati per: Levi De Filiis
cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere (Liber II Samuelis 20, 8)
vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitæ non sunt de filiis Israël sed reliquiæ Amorreorum filii quippe Israël juraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israël et Juda (Liber II Samuelis 21, 2)
dentur nobis septem viri de filiis ejus et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo (Liber II Samuelis 21, 6)
sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui (Liber I Regum 2, 7)
et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Æthan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum (Liber I Regum 4, 31)
in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)
universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non sunt de filiis Israël (Liber I Regum 9, 20)
de filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri ejus et principes et duces et præfecti curruum et equorum (Liber I Regum 9, 22)
de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (Liber I Regum 11, 2)
genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus (Liber I Regum 11, 20)
et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi (Liber I Regum 12, 31)
et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israël et ascendit super altare ut adoleret incensum (Liber I Regum 12, 33)