Fondare 434 Risultati per: Legem Vindictae Legis Mosi
et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori (Liber I Maccabaeorum 2, 48)
nunc ergo o filii æmulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum (Liber I Maccabaeorum 2, 50)
Helias dum zelat zelum legis receptus est in cælum (Liber I Maccabaeorum 2, 58)
et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri (Liber I Maccabaeorum 2, 67)
et retribuite retributionem gentibus et intendite in præceptum legis (Liber I Maccabaeorum 2, 68)
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum (Liber I Maccabaeorum 3, 48)
et dixit his qui ædificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem (Liber I Maccabaeorum 3, 56)
et acceperunt lapides integros secundum legem et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius (Liber I Maccabaeorum 4, 47)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 53)
tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei erat enim hæc eis ad refugium (Liber I Maccabaeorum 10, 14)
et ejecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem (Liber I Maccabaeorum 13, 48)
et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum (Liber I Maccabaeorum 14, 14)