Fondare 2003 Risultati per: Lege Domini
dixit Ezechias ad Esajam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis (Liber II Regum 20, 19)
fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 2)
extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum (Liber II Regum 21, 4)
et extruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini (Liber II Regum 21, 5)
posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Regum 21, 7)
fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus (Liber II Regum 21, 20)
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini (Liber II Regum 21, 22)
anno autem octavodecimo regis Josiæ misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei (Liber II Regum 22, 3)
vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quæ inlata est in templum Domini quam collegerunt janitores a populo (Liber II Regum 22, 4)
deturque fabris per præpositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi (Liber II Regum 22, 5)
dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud (Liber II Regum 22, 8)
venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod præceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quæ repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini (Liber II Regum 22, 9)