Fondare 2003 Risultati per: Lege Domini
et ille ait non turbavi Israël sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim (Liber I Regum 18, 18)
et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt (Liber I Regum 18, 22)
invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio (Liber I Regum 18, 24)
dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat (Liber I Regum 18, 30)
et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israël erit nomen tuum (Liber I Regum 18, 31)
et ædificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquæductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris (Liber I Regum 18, 32)
cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quæ erat in aquæductu lambens (Liber I Regum 18, 38)
et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezraël (Liber I Regum 18, 46)
reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via (Liber I Regum 19, 7)
cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (Liber I Regum 19, 9)
at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 10)
tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (Liber I Regum 20, 35)