Fondare 2003 Risultati per: Lege Domini
et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus jaciente (Liber I Regum 13, 1)
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13, 2)
altare quoque scissum est et effusus cinis de altari juxta signum quod prædixerat vir Dei in sermone Domini (Liber I Regum 13, 5)
et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat (Liber I Regum 13, 6)
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti (Liber I Regum 13, 9)
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua jeris (Liber I Regum 13, 17)
qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)
cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum (Liber I Regum 13, 20)
et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda dicens hæc dicit Dominus quia inobœdiens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber I Regum 13, 21)
quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inobœdiens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei (Liber I Regum 13, 26)
profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ (Liber I Regum 13, 32)
et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ (Liber I Regum 14, 18)