Fondare 2003 Risultati per: Lege Domini
et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)
cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)
et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica (Liber II Samuelis 6, 17)
cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum (Liber II Samuelis 6, 18)
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël (Liber II Samuelis 6, 21)
factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens (Liber II Samuelis 7, 4)
vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quæcumque fuerunt Saul et universam domum ejus dedi filio domini tui (Liber II Samuelis 9, 9)
operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibæ quindecim filii et viginti servi (Liber II Samuelis 9, 10)
dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam (Liber II Samuelis 11, 9)
et ait Urias ad David arca et Israël et Juda habitant in papilionibus et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animæ tuæ quod non faciam rem hanc (Liber II Samuelis 11, 11)
et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit (Liber II Samuelis 11, 13)
et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israël et Juda et si parva sunt ista adiciam tibi multo majora (Liber II Samuelis 12, 8)