Mosaico decorativo

Fondare 2003 Risultati per: Lege Domini

  • sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires præbuerit ut impleret pactum suum super quo juravit patribus tuis sicut præsens indicat dies (Liber Deuteronomii 8, 18)

  • sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas (Liber Deuteronomii 8, 19)

  • sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobœdientes fueritis voci Domini Dei vestri (Liber Deuteronomii 8, 20)

  • et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem ejus audire voluistis (Liber Deuteronomii 9, 23)

  • eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam fœderis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • custodiasque mandata Domini et cærimonias ejus quas ego hodie præcipio ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 10, 13)

  • en Domini Dei tui cælum est et cælum cæli terra et omnia quæ in ea sunt (Liber Deuteronomii 10, 14)

  • cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia ejus et robustam manum extentumque brachium (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quæ fecit (Liber Deuteronomii 11, 7)

  • benedictionem si obœdieritis mandatis Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 11, 27)

  • maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis (Liber Deuteronomii 11, 28)

  • et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac lætabimini in cunctis ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester (Liber Deuteronomii 12, 7)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina