Fondare 475 Risultati per: Lav
argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur (Liber Ieremiae 10, 4)
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis (Liber Ieremiae 10, 14)
tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 11, 20)
et tu Domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quæso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 20, 12)
et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 28)
et ingressi sunt et possederunt eam et non obœdierunt voci tuæ et in lege tua non ambulaverunt omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala hæc (Liber Ieremiae 32, 23)
non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris (Liber Ieremiae 44, 10)
propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in præceptis et in testimoniis ejus non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala hæc sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 23)
quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo (Liber Ieremiae 48, 39)
ego vero discoperui Esau revelavi abscondita ejus et celari non poterit vastatum est semen ejus et fratres ejus et vicini ejus et non erit (Liber Ieremiae 49, 10)
et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem (Liber Ieremiae 51, 29)
et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus sed et omnes principes Judæ occidit in Reblatha (Liber Ieremiae 52, 10)