Fondare 475 Risultati per: Lav
aut avis quæ transvolat in ære nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris ærem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius (Liber Sapientiae 5, 11)
qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet (Liber Sapientiae 6, 15)
cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus (Liber Sapientiae 6, 16)
et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem æternam (Liber Sapientiae 10, 14)
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quæ operatur et qui insuflavit spiritum vitalem (Liber Sapientiae 15, 11)
novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis (Liber Sapientiae 19, 11)
et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem ejus (Liber Ecclesiasticus 4, 13)
et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter (Liber Ecclesiasticus 23, 13)
gyrum cæli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi (Liber Ecclesiasticus 24, 8)
si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum (Liber Ecclesiasticus 25, 35)
si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur (Liber Ecclesiasticus 28, 14)