Fondare 475 Risultati per: Lav
et majores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quæ in valle percussa est (Liber Deuteronomii 21, 6)
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra (Liber Deuteronomii 23, 11)
si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint judices quem justum esse perspexerint illi justitiæ palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis (Liber Deuteronomii 25, 1)
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut juravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis ejus (Liber Deuteronomii 28, 9)
immolaverunt dæmonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum (Liber Deuteronomii 32, 17)
et ait ad sacerdotes tollite arcam fœderis et præcedite populum qui jussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos (Liber Iosue 3, 6)
viri autem civitatis qui persequebantur Josue respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere præsertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent (Liber Iosue 8, 20)
sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8, 31)
juxta præceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et ædificavit civitatem habitavitque in ea (Liber Iosue 19, 50)
Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus (Liber Iosue 24, 17)
et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino (Liber Iudicum 2, 5)
et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israël atque possedit urbem Palmarum (Liber Iudicum 3, 13)