Fondare 8031 Risultati per: Ló
et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus (Actus Apostolorum 25, 14)
ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (Actus Apostolorum 25, 16)
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem jussi servari eum donec mittam eum ad Cæsarem (Actus Apostolorum 25, 21)
Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere (Actus Apostolorum 26, 1)
die media in via vidi rex de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant (Actus Apostolorum 26, 13)
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare (Actus Apostolorum 26, 14)
eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te (Actus Apostolorum 26, 17)
aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me (Actus Apostolorum 26, 18)
hac ex causa me Judæi cum essem in templo conprehensum temptabant interficere (Actus Apostolorum 26, 21)
auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque majori nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ sunt locuti futura esse et Moses (Actus Apostolorum 26, 22)
si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus (Actus Apostolorum 26, 23)
hæc loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multæ te litteræ ad insaniam convertunt (Actus Apostolorum 26, 24)