Fondare 8031 Risultati per: Ló
arescentibus hominibus præ timore et expectatione quæ supervenient universo orbi nam virtutes cælorum movebuntur (Evangelium secundum Lucam 21, 26)
erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti (Evangelium secundum Lucam 21, 37)
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis (Evangelium secundum Lucam 22, 4)
et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil (Evangelium secundum Lucam 22, 35)
et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem (Evangelium secundum Lucam 22, 40)
apparuit autem illi angelus de cælo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat (Evangelium secundum Lucam 22, 43)
et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes præ tristitia (Evangelium secundum Lucam 22, 45)
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Judas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Jesu ut oscularetur eum (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
Jesus autem dixit ei Juda osculo Filium hominis tradis (Evangelium secundum Lucam 22, 48)
cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Evangelium secundum Lucam 22, 53)
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe (Evangelium secundum Lucam 22, 54)