Fondare 8031 Risultati per: Ló
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit (Liber Leviticus 13, 10)
sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit (Liber Leviticus 13, 12)
et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem (Liber Leviticus 13, 19)
qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim lepræ orta est in ulcere (Liber Leviticus 13, 20)
quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus (Liber Leviticus 13, 21)
sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit (Liber Leviticus 13, 23)
considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus ejus reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga lepræ in cicatrice orta est (Liber Leviticus 13, 25)
quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepræ species fuerit subobscura recludet eum septem diebus (Liber Leviticus 13, 26)
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturæ (Liber Leviticus 13, 28)
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbæ est (Liber Leviticus 13, 30)
sin autem viderit et locum maculæ æqualem vicinæ carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus (Liber Leviticus 13, 31)
et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagæ carni reliquæ æqualis (Liber Leviticus 13, 32)