Fondare 8031 Risultati per: Ló
et adhuc eo loquente venit Judas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus (Evangelium secundum Marcum 14, 43)
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturæ (Evangelium secundum Marcum 14, 49)
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem (Evangelium secundum Marcum 14, 54)
et non erat conveniens testimonium illorum (Evangelium secundum Marcum 14, 59)
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Jesum flagellis cæsum ut crucifigeretur (Evangelium secundum Marcum 15, 15)
et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariæ locus (Evangelium secundum Marcum 15, 22)
et hora nona exclamavit Jesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Marcum 15, 34)
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Jacobi minoris et Joseph mater et Salome (Evangelium secundum Marcum 15, 40)
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum (Evangelium secundum Marcum 16, 1)
qui dicit illis nolite expavescere Jesum quæritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Marcum 16, 6)
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
signa autem eos qui crediderint hæc sequentur in nomine meo dæmonia eicient linguis loquentur novis (Evangelium secundum Marcum 16, 17)