Fondare 8031 Risultati per: Ló
et qui jurat in cælo jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 22)
Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)
et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei ædificationes templi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)
consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiæ et fames et terræmotus per loca (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)
hæc autem omnia initia sunt dolorum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 8)
cum ergo videritis abominationem desolationis quæ dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat (Evangelium secundum Matthaeum 24, 15)
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quattuor ventis a summis cælorum usque ad terminos eorum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
de die autem illa et hora nemo scit neque angeli cælorum nisi Pater solus (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus quæ accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsæ (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)