Fondare 8031 Risultati per: Ló
Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes (Prophetia Danielis 3, 51)
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. et benedictum nomen gloriæ tutæ sanctum et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. (Prophetia Danielis 3, 52)
Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 53)
Benedictus es in firmamento caëli et laudabilis et gloriosus in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 56)
Benedicite aquæ omnes, quæ super caëlos sunt, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 60)
Et congregati satrapæ et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. (Prophetia Danielis 3, 94)
A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)
Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 97)
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo (Prophetia Danielis 4, 1)
Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. (Prophetia Danielis 4, 3)
donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso et somnium coram ipso locutus sum. (Prophetia Danielis 4, 5)
Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. (Prophetia Danielis 4, 6)