Mosaico decorativo

Fondare 8031 Risultati per: Ló

  • et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum (Liber Isaiae 40, 16)

  • qui sedet super gyrum terræ et habitatores ejus sunt quasi lucustæ qui extendit velut nihilum cælos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum (Liber Isaiae 40, 22)

  • levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40, 26)

  • quare dicis Jacob et loqueris Israël abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit (Liber Isaiae 40, 27)

  • taceant ad me insulæ et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad judicium propinquemus (Liber Isaiae 41, 1)

  • in quo adprehendi te ab extremis terræ et a longinquis ejus vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te (Liber Isaiae 41, 9)

  • adnuntiate quæ ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul (Liber Isaiae 41, 23)

  • ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos (Liber Isaiae 41, 24)

  • suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum (Liber Isaiae 41, 25)

  • ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum judicium gentibus proferet (Liber Isaiae 42, 1)

  • hæc dicit Dominus Deus creans cælos et extendens eos firmans terram et quæ germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam (Liber Isaiae 42, 5)

  • ut aperires oculos cæcorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris (Liber Isaiae 42, 7)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina