Mosaico decorativo

Fondare 8031 Risultati per: Ló

  • nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni (Liber II Maccabaeorum 14, 7)

  • primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur (Liber II Maccabaeorum 14, 8)

  • datis mandatis ipsum quidem Judam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem (Liber II Maccabaeorum 14, 13)

  • præcepit autem Judas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt (Liber II Maccabaeorum 14, 22)

  • Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse (Liber II Maccabaeorum 14, 26)

  • quibus velociter locum dantibus casui ejus venit per mediam cervicem (Liber II Maccabaeorum 14, 44)

  • Nicanor autem ut conperit Judam esse in locis Samariæ cogitavit die sabbati cum omni impetu committere (Liber II Maccabaeorum 15, 1)

  • at ille infelix interrogavit si est potens in sæculo qui imperavit agi diem sabbatorum (Liber II Maccabaeorum 15, 3)

  • et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in cælo potens qui jussit agi septimam diem (Liber II Maccabaeorum 15, 4)

  • et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 8)

  • et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quæ fecerant prius promptiores eos constituit (Liber II Maccabaeorum 15, 9)

  • singulos autem illorum armavit non clypei et hastæ munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos lætificavit (Liber II Maccabaeorum 15, 11)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina