Fondare 8031 Risultati per: Ló
et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos (Liber I Maccabaeorum 3, 53)
et dixit his qui ædificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem (Liber I Maccabaeorum 3, 56)
et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum (Liber I Maccabaeorum 3, 57)
quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostræ et sanctorum (Liber I Maccabaeorum 3, 59)
sicut autem fuerit voluntas in cælo sic fiat (Liber I Maccabaeorum 3, 60)
et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti prœlium (Liber I Maccabaeorum 4, 7)
et levaverunt alienigenæ oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso (Liber I Maccabaeorum 4, 12)
et adhuc loquente Juda hæc apparuit pars quædam prospiciens de monte (Liber I Maccabaeorum 4, 19)
et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum (Liber I Maccabaeorum 4, 43)
et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret (Liber I Maccabaeorum 4, 44)
et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis (Liber I Maccabaeorum 4, 46)