Fondare 8031 Risultati per: Ló
ædificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem (Liber I Regum 9, 17)
horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc (Liber I Regum 9, 21)
de filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri ejus et principes et duces et præfecti curruum et equorum (Liber I Regum 9, 22)
erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant (Liber I Regum 9, 23)
filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello (Liber I Regum 9, 24)
offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum (Liber I Regum 9, 25)
classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea (Liber I Regum 9, 26)
misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis (Liber I Regum 9, 27)
qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem (Liber I Regum 9, 28)
sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus (Liber I Regum 10, 1)
et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo (Liber I Regum 10, 2)
et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)