Fondare 8031 Risultati per: Ló
locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est (Liber Iudicum 9, 3)
congregati sunt autem omnes viri Sychem et universæ familiæ urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech juxta quercum quæ stabat in Sychem (Liber Iudicum 9, 6)
locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis (Liber Iudicum 9, 12)
sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech (Liber Iudicum 9, 20)
surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro (Liber Iudicum 9, 32)
et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris (Liber Iudicum 9, 33)
surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias juxta Sycimam in quattuor locis (Liber Iudicum 9, 34)
egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)
cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum (Liber Iudicum 9, 38)
abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit contra Abimelech (Liber Iudicum 9, 39)
porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus ejus ipsaque destructa ita ut sal in ea dispergeret (Liber Iudicum 9, 45)
quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fœdus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus (Liber Iudicum 9, 46)