Fondare 8031 Risultati per: Ló
non misereberis ejus sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges (Liber Deuteronomii 19, 21)
adpropinquante autem jam prœlio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum (Liber Deuteronomii 20, 2)
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo (Liber Deuteronomii 20, 4)
duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui ædificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (Liber Deuteronomii 20, 5)
quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo ejus fungatur officio (Liber Deuteronomii 20, 6)
quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam (Liber Deuteronomii 20, 7)
his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est (Liber Deuteronomii 20, 8)
cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit (Liber Deuteronomii 20, 9)
egredientur majores natu et judices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum (Liber Deuteronomii 21, 2)
propitius esto populo tuo Israël quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël et auferetur ab eis reatus sanguinis (Liber Deuteronomii 21, 8)
quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo (Liber Deuteronomii 21, 22)
sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore (Liber Deuteronomii 22, 7)