Fondare 578 Risultati per: Juxta
fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)
ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 28, 3)
fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus (Liber II Paralipomenon 29, 2)
congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi juxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei (Liber II Paralipomenon 29, 15)
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum ejus in universum Israël et Judam juxta quod rex jusserat prædicantes filii Israël revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israël et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 30, 6)
in Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini (Liber II Paralipomenon 30, 12)
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum (Liber II Paralipomenon 30, 16)
magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur (Liber II Paralipomenon 30, 18)
exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus juxta divisiones suas (Liber II Paralipomenon 31, 16)
in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 31, 21)
sed non juxta beneficia quæ acceperat retribuit quia elevatum est cor ejus et facta est contra eum ira et contra Judam ac Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 25)
fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël (Liber II Paralipomenon 33, 2)
