Fondare 578 Risultati per: Juxta
et egressus populus diripuit castra Syriæ factusque est modius similæ statere uno et duo modii hordei statere uno juxta verbum Domini (Liber II Regum 7, 16)
porro rex ducem illum in cujus manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum (Liber II Regum 7, 17)
quæ surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis (Liber II Regum 8, 2)
si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro juxta verbum Domini (Liber II Regum 9, 26)
Ahazias autem rex Juda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est juxta Jeblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi (Liber II Regum 9, 27)
venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos juxta introitum portæ usque mane (Liber II Regum 10, 8)
qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos jugulaverunt eos in cisterna juxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam (Liber II Regum 10, 14)
duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum juxta verbum Domini quod locutus est per Heliam (Liber II Regum 10, 17)
et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Jojada sacerdotem (Liber II Regum 11, 9)
vidit regem stantem super tribunal juxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terræ lætantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio (Liber II Regum 11, 14)
inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum juxta palatium et interfecta est ibi (Liber II Regum 11, 16)
accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione (Liber II Regum 12, 5)
