Fondare 578 Risultati per: Juxta
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra (Liber II Samuelis 7, 9)
secundum omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber II Samuelis 7, 17)
quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro et interfecit eum in Thebes quare juxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit (Liber II Samuelis 11, 21)
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)
dixit autem Jonadab ad regem ecce filii regis adsunt juxta verbum servi tui sic factum est (Liber II Samuelis 13, 35)
dixit servis suis scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni (Liber II Samuelis 14, 30)
et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 15, 2)
et universi servi ejus ambulabant juxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth præcedebant regem (Liber II Samuelis 15, 18)
et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quærit animam meam quanto magis nunc filius Jemini dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini (Liber II Samuelis 16, 11)
Jonathan autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem (Liber II Samuelis 17, 17)
ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo rex juxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni (Liber II Samuelis 18, 4)
transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent juxta jussionem ejus Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum jam transisset Jordanem (Liber II Samuelis 19, 18)
