Fondare 601 Risultati per: Juda
et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc dicens subicite colla vestra sub jugo regis Babylonis et servite ei et populo ejus et vivetis (Liber Ieremiae 27, 12)
et si prophetæ sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Juda et in Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 27, 18)
quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joachim regem Juda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 20)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad vasa quæ derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 21)
et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens (Liber Ieremiae 28, 1)
et Jechoniam filium Joachim regem Juda et omnem transmigrationem Judæ qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 4)
postquam egressus est Jechonias rex et domina et eunuchi et principes Juda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem (Liber Ieremiae 29, 2)
in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliæ filii Helciæ quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens (Liber Ieremiae 29, 3)
et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne (Liber Ieremiae 29, 22)
ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus (Liber Ieremiae 31, 23)
ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominis et semine jumentorum (Liber Ieremiae 31, 27)