Fondare 4670 Risultati per: Joseph et fratres ejus

  • cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem (Liber Genesis 37, 12)

  • dixit ad eum Israël fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente (Liber Genesis 37, 13)

  • præsto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem (Liber Genesis 37, 14)

  • at ille respondit fratres meos quæro indica mihi ubi pascant greges (Liber Genesis 37, 16)

  • dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Joseph post fratres suos et invenit eos in Dothain (Liber Genesis 37, 17)

  • non interficiamus animam ejus nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quæ est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo (Liber Genesis 37, 22)

  • confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita (Liber Genesis 37, 23)

  • melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostræ non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus ejus (Liber Genesis 37, 27)

  • et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo (Liber Genesis 37, 30)

  • tulerunt autem tunicam ejus et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt (Liber Genesis 37, 31)

  • quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Joseph (Liber Genesis 37, 33)

  • congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu (Liber Genesis 37, 35)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina