Fondare 38 Risultati per: Joram

  • et misit Thou Joram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu ejus erant vasa argentea et vasa aurea et vasa ærea (Liber II Samuelis 8, 10)

  • dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber I Regum 22, 51)

  • mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ non enim habebat filium (Liber II Regum 1, 17)

  • Joram vero filius Ahab regnavit super Israël in Samaria anno octavodecimo Josaphat regis Judæ regnavitque duodecim annis (Liber II Regum 3, 1)

  • egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria et recensuit universum Israël (Liber II Regum 3, 6)

  • anno quinto Joram filii Ahab regis Israël et Josaphat regis Juda regnavit Joram filius Josaphat rex Juda (Liber II Regum 8, 16)

  • venitque Joram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua (Liber II Regum 8, 21)

  • reliqua autem sermonum Joram et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 8, 23)

  • et dormivit Joram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius ejus pro eo (Liber II Regum 8, 24)

  • anno duodecimo Joram filii Ahab regis Israël regnavit Ahazias filius Joram regis Judæ (Liber II Regum 8, 25)

  • abiit quoque cum Joram filio Ahab ad prœliandum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Joram (Liber II Regum 8, 28)

  • qui reversus est ut curaretur in Hiezraël quia vulneraverant eum Syri in Rama prœliantem contra Azaël regem Syriæ porro Ahazias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Ahab in Hiezraël quia ægrotabat (Liber II Regum 8, 29)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina