Fondare 87 Risultati per: Job

  • sin autem in villa fuerit domus quæ muros non habet agrorum jure vendetur si ante redempta non fuerit in jobeleo revertetur ad dominum (Liber Leviticus 25, 31)

  • si redemptæ non fuerint in jobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israël (Liber Leviticus 25, 33)

  • sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum jobeleum operabitur apud te (Liber Leviticus 25, 40)

  • supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jobeleum et pecunia qua venditus fuerat juxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata (Liber Leviticus 25, 50)

  • si plures fuerint anni qui remanent usque ad jobeleum secundum hos reddet et pretium (Liber Leviticus 25, 51)

  • quod si per hæc redimi non potuerit anno jobeleo egredietur cum liberis suis (Liber Leviticus 25, 54)

  • si statim ab anno incipientis jobelei voverit agrum quanto valere potest tanto æstimabitur (Liber Leviticus 27, 17)

  • sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio (Liber Leviticus 27, 18)

  • quia cum jobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum (Liber Leviticus 27, 21)

  • supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino (Liber Leviticus 27, 23)

  • in jobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suæ (Liber Leviticus 27, 24)

  • atque ita fiet ut cum jobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat (Liber Numeri 36, 4)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina