Fondare 486 Risultati per: Jesus
cum vidisset autem Jesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
quo statim cognito Jesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris (Evangelium secundum Marcum 2, 8)
hoc audito Jesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare justos sed peccatores (Evangelium secundum Marcum 2, 17)
et ait illis Jesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est jejunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt jejunare (Evangelium secundum Marcum 2, 19)
et Jesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum (Evangelium secundum Marcum 3, 7)
et concessit eis statim Jesus et exeuntes spiritus inmundi introjerunt in porcos et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
et abiit et cœpit prædicare in Decapoli quanta sibi fecisset Jesus et omnes mirabantur (Evangelium secundum Marcum 5, 20)
et cum transcendisset Jesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare (Evangelium secundum Marcum 5, 21)
et statim Jesus cognoscens in semet ipso virtutem quæ exierat de eo conversus ad turbam ajebat quis tetigit vestimenta mea (Evangelium secundum Marcum 5, 30)
Jesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede (Evangelium secundum Marcum 5, 36)
et dicebat eis Jesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
et exiens vidit multam turbam Jesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et cœpit docere illos multa (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
