Fondare 500 Risultati per: Jesus festum tentorii
si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 8)
ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam (Epistula I ad Timotheum 1, 16)
unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (Epistula I ad Timotheum 2, 5)
nam si eis Jesus requiem præstitisset numquam de alio loqueretur posthac die (Epistula ad Hebraeos 4, 8)
ubi præcursor pro nobis introjit Jesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum (Epistula ad Hebraeos 6, 20)
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus (Epistula ad Hebraeos 7, 22)
non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Epistula ad Hebraeos 9, 24)
Jesus Christus heri et hodie ipse et in sæcula (Epistula ad Hebraeos 13, 8)
propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est (Epistula ad Hebraeos 13, 12)