Fondare 281 Risultati per: Jesu
gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro fratres amen (Epistula ad Galatas 6, 18)
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 1, 2)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 3)
propterea et ego audiens fidem vestram quæ est in Domino Jesu et dilectionem in omnes sanctos (Epistula ad Ephesios 1, 15)
ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus (Epistula ad Ephesios 1, 17)
et conresuscitavit et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 6)
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 7)
ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Epistula ad Ephesios 2, 10)
nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi (Epistula ad Ephesios 2, 13)
superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 20)
hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus (Epistula ad Ephesios 3, 1)