Fondare 1478 Risultati per: Iustitia pax gentes Hierusalem et montem Templi prophetiae spes salutis bellum salutis regimine

  • cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal (Liber Deuteronomii 11, 29)

  • subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum (Liber Deuteronomii 12, 29)

  • cave ne imiteris eas postquam te fuerint intrœunte subversæ et requiras cærimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istæ deos suos ita et ego colam (Liber Deuteronomii 12, 30)

  • gentes istæ quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es (Liber Deuteronomii 18, 14)

  • cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus (Liber Deuteronomii 19, 1)

  • si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et majorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • sin autem fœdus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam (Liber Deuteronomii 20, 12)

  • cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ sed vacabit absque culpa domui suæ ut uno anno lætetur cum uxore sua (Liber Deuteronomii 24, 5)

  • hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Jordane transmisso Symeon Levi Judas Isachar Joseph et Beniamin (Liber Deuteronomii 27, 12)

  • et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terræ huic quæ est hæc ira furoris ejus inmensa (Liber Deuteronomii 29, 24)

  • Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Josue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus (Liber Deuteronomii 31, 3)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina