Fondare 2473 Risultati per: Israel Tribus
sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël (Liber I Paralipomenon 15, 14)
igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)
universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo et sonitu bucinæ et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes (Liber I Paralipomenon 15, 28)
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël (Liber I Paralipomenon 16, 4)
semen Israël servi ejus filii Jacob electi illius (Liber I Paralipomenon 16, 13)
et constituit illud Jacob in præceptum et Israël in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)
benedictus Dominus Deus Israël ab æterno usque in æternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino (Liber I Paralipomenon 16, 36)
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)
manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber I Paralipomenon 17, 6)
nunc itaque sic loqueris ad servum meum David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israël (Liber I Paralipomenon 17, 7)
et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)
ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus (Liber I Paralipomenon 17, 10)