Fondare 2334 Risultati per: Israel Map
pro eo quod fecerint stultitiam in Israël et mœchati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum judex et testis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 23)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens (Liber Ieremiae 29, 25)
hæc dicit Dominus Deus Israël dicens scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te in libro (Liber Ieremiae 30, 2)
ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)
et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam (Liber Ieremiae 30, 4)
tu ergo ne timeas serve meus Jacob ait Dominus neque paveas Israël quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Jacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet (Liber Ieremiae 30, 10)
in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israël et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 1)
hæc dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israël (Liber Ieremiae 31, 2)
rursumque ædificabo te et ædificaberis virgo Israël adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium (Liber Ieremiae 31, 4)
quia hæc dicit Dominus exultate in lætitia Jacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israël (Liber Ieremiae 31, 7)
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)
statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israël revertere ad civitates tuas istas (Liber Ieremiae 31, 21)
