Fondare 2335 Risultati per: Israel Censu
dixitque rex ad Joab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum ejus (Liber II Samuelis 24, 2)
obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus egressusque est Joab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israël (Liber II Samuelis 24, 4)
dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israël octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Juda quingenta milia pugnatorum (Liber II Samuelis 24, 9)
inmisitque Dominus pestilentiam in Israël de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum (Liber II Samuelis 24, 15)
et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ et cohibita est plaga ab Israël (Liber II Samuelis 24, 25)
quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem (Liber I Regum 1, 3)
verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te (Liber I Regum 1, 20)
quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie (Liber I Regum 1, 30)
et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 34)
et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam (Liber I Regum 1, 35)
insuper et hæc locutus est benedictus Dominus Deus Israël qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis (Liber I Regum 1, 48)
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)