Fondare 1055 Risultati per: In Terram
nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suæ (Liber Ieremiae 22, 10)
sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius (Liber Ieremiae 22, 12)
et mittam te et matrem tuam quæ genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini (Liber Ieremiae 22, 26)
et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc non revertentur (Liber Ieremiae 22, 27)
numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen ejus et projecti in terram quam ignoraverunt (Liber Ieremiae 22, 28)
propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram (Liber Ieremiae 23, 15)
si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non cælum et terram ego impleo ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 24)
hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (Liber Ieremiae 24, 5)
et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et ædificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam (Liber Ieremiae 24, 6)
cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a sæculo et usque in sæculum (Liber Ieremiae 25, 5)
ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores ejus et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 9)
cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 12)