Mosaico decorativo

Fondare 1307 Risultati per: In Domum Suam

  • sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus (Liber I Paralipomenon 17, 17)

  • nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es (Liber I Paralipomenon 17, 23)

  • tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut ædificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te (Liber I Paralipomenon 17, 25)

  • dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur (Liber I Paralipomenon 21, 17)

  • et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam ædificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur præparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • vocavitque Salomonem filium suum et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël (Liber I Paralipomenon 22, 6)

  • dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei (Liber I Paralipomenon 22, 7)

  • sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris ædificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me (Liber I Paralipomenon 22, 8)

  • ipse ædificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum (Liber I Paralipomenon 22, 10)

  • nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te (Liber I Paralipomenon 22, 11)

  • præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini (Liber I Paralipomenon 22, 19)

  • descripsitque eos Semejas filius Nathanaël scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quæ ceteris præerat Eleazar et alteram domum quæ sub se habebat ceteros Ithamar (Liber I Paralipomenon 24, 6)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina