Fondare 401 Risultati per: In Conspectu
ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi (Liber Psalmorum 137, 1)
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Liber Psalmorum 140, 2)
effundo in conspectu ejus deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio (Liber Psalmorum 141, 3)
et non intres in judicio cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Liber Psalmorum 142, 2)
et pertransiit usque ad fines terræ et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu ejus (Liber I Maccabaeorum 1, 3)
et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cœpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo regna (Liber I Maccabaeorum 1, 17)
et ait Judas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis et in paucis (Liber I Maccabaeorum 3, 18)
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius (Liber I Maccabaeorum 3, 23)
et commisit cum eis prœlia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos (Liber I Maccabaeorum 5, 7)
et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum (Liber I Maccabaeorum 5, 63)
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam (Liber I Maccabaeorum 6, 60)
sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et judica illum secundum malitiam illius (Liber I Maccabaeorum 7, 42)
