Fondare 401 Risultati per: In Conspectu
itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero præcepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant (Liber Esther 1, 10)
quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas ejus ornaret atque excoleret (Liber Esther 2, 9)
si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam (Liber Esther 5, 8)
narravitque Zares uxori suæ et amicis omnia quæ evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor ejus si de semine Judæorum est Mardocheus ante quem cadere cœpisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu ejus (Liber Esther 6, 13)
Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)
factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu ejus (Liber Iob 2, 1)
dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo (Liber Iob 11, 4)
etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam (Liber Iob 13, 15)
et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita (Liber Iob 13, 16)
ecce inter sanctos ejus nemo inmutabilis et cæli non sunt mundi in conspectu ejus (Liber Iob 15, 15)
semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum (Liber Iob 21, 8)
ecce etiam luna non splendet et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus (Liber Iob 25, 5)
