Mosaico decorativo

Fondare 1758 Risultati per: Ima

  • et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israël (Liber I Maccabaeorum 13, 51)

  • octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel (Liber I Maccabaeorum 14, 27)

  • et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam (Liber I Maccabaeorum 15, 11)

  • facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiæ et diem ignis qui datus est quando Neemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita æstimandum est et in nobis (Liber II Maccabaeorum 2, 30)

  • et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Johannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium jura destituens prava instituta sancibat (Liber II Maccabaeorum 4, 11)

  • et patrios quidem honores nihil habentes græcas glorias optimas arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 4, 15)

  • misso autem in Ægypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Joppen et inde Hierosolymam (Liber II Maccabaeorum 4, 21)

  • Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem prælatus est Cypris (Liber II Maccabaeorum 4, 29)

  • contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam (Liber II Maccabaeorum 4, 37)

  • multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo jam auro exportato (Liber II Maccabaeorum 4, 39)

  • turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cœpit duce quodam Tyranno ætate pariter et dementia provecto (Liber II Maccabaeorum 4, 40)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina