Fondare 1758 Risultati per: Ima
ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima (Evangelium secundum Lucam 10, 41)
porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea (Evangelium secundum Lucam 10, 42)
et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius pejora prioribus (Evangelium secundum Lucam 11, 26)
sed væ vobis Pharisæis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis judicium et caritatem Dei hæc autem oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Lucam 11, 42)
væ vobis Pharisæis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro (Evangelium secundum Lucam 11, 43)
et dicam animæ meæ anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare (Evangelium secundum Lucam 12, 19)
dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quæ autem parasti cujus erunt (Evangelium secundum Lucam 12, 20)
anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum (Evangelium secundum Lucam 12, 23)
dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud (Evangelium secundum Lucam 13, 18)
et iterum dixit cui simile æstimabo regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 13, 20)
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 26)