Fondare 1758 Risultati per: Ima
cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum (Prophetia Ionae 2, 8)
et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (Prophetia Ionae 4, 3)
surgite et ite quia non habetis hic requiem propter inmunditiam ejus corrumpetur putredine pessima (Prophetia Michaeae 2, 10)
et tu turris Gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiæ Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 8)
et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines (Prophetia Michaeae 5, 5)
væ mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ non est botrus ad comedendum præcoquas ficus desideravit anima mea (Prophetia Michaeae 7, 1)
sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos ejus miserunt sortem et omnes optimates ejus confixi sunt in conpedibus (Prophetia Nahum 3, 10)
non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper (Prophetia Nahum 3, 19)
ecce qui incredulus est non erit recta anima ejus in semet ipso justus autem in fide sua vivet (Prophetia Habacuc 2, 4)
et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos (Prophetia Habacuc 2, 5)
cogitasti confusionem domui tuæ concidisti populos multos et peccavit anima tua (Prophetia Habacuc 2, 10)
quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terræ et civitatis et omnium habitantium in ea (Prophetia Habacuc 2, 17)