Fondare 663 Risultati per: Illis
quidam autem Pharisæorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis (Evangelium secundum Lucam 6, 2)
et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Lucam 6, 5)
factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei (Evangelium secundum Lucam 6, 12)
et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum ejus et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa et Hierusalem et maritimæ Tyri et Sidonis (Evangelium secundum Lucam 6, 17)
et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter (Evangelium secundum Lucam 6, 31)
dicebat autem illis et similitudinem numquid potest cæcus cæcum ducere nonne ambo in foveam cadent (Evangelium secundum Lucam 6, 39)
Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres (Evangelium secundum Lucam 7, 6)
et respondens dixit illis euntes nuntiate Johanni quæ vidistis et audistis quia cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur (Evangelium secundum Lucam 7, 22)
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur (Evangelium secundum Lucam 8, 23)
dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et obœdiunt ei (Evangelium secundum Lucam 8, 25)
et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent (Evangelium secundum Lucam 8, 31)