Fondare 663 Risultati per: Illis
cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra (Liber Ieremiae 3, 16)
in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)
prophetæ fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis hæc ergo evenient illis (Liber Ieremiae 5, 13)
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem (Liber Ieremiae 5, 18)
in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt (Liber Ieremiae 31, 29)
ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis (Liber Ieremiae 33, 6)
in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 33, 15)
in diebus illis salvabitur Juda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus justus noster (Liber Ieremiae 33, 16)
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israël ipsi et filii Juda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quærent (Liber Ieremiae 50, 4)
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quæretur iniquitas Israël et non erit et peccatum Juda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero (Liber Ieremiae 50, 20)
et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israël a terra quam dedi illis (Liber Baruch 2, 35)
non hos elegit Deus neque viam disciplinæ dedit illis et perierunt (Liber Baruch 3, 27)