Mosaico decorativo

Fondare 422 Risultati per: Igitur

  • fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in præsentem diem (Liber II Regum 17, 41)

  • nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum (Liber II Regum 18, 23)

  • reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis (Liber II Regum 19, 8)

  • nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu ejus ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus (Liber II Regum 19, 19)

  • factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)

  • dederunt igitur eis Hebron in terra Juda et suburbana ejus per circuitum (Liber I Paralipomenon 6, 55)

  • luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum (Liber I Paralipomenon 7, 22)

  • et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • die igitur altero detrahentes Philisthim spolia cæsorum invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 8)

  • congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua (Liber I Paralipomenon 11, 1)

  • dixitque omnis qui percusserit Jebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ et factus est princeps (Liber I Paralipomenon 11, 6)

  • desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quæ est in porta (Liber I Paralipomenon 11, 17)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina